CEREUS

CEREUS
I.
CEREUS
Paschalis, in Communione Romana dicitur, cui in Sabatho Paschatis a Diacono benedicitur et qui novô igne accenditur, auctore Zosimô Pontifice Romano, ut Amalarius, Rupertus, Durandus, Sigebertus, volunt. Baronius vero ad A. C. 418. n. 70. usum eius, utpote a Prudentio laudati, antiquiorem statuens, Zosimum saltem statuisse existimat, ut Cereus hic, qui in maioribus Basilicis tantum hactenus accendi solebat, aeque singulis Parochiis concederetur. Alii tamen Hymnum Prudentii, qui ad incensum lucernae inscribitur, non de Cereo Paschali, sed de lumine olim, vespere quottidie sollenni ritu in Ecclesia accendi solito, capiendum contendunt, etc. Duae benedictiones eius, quae Praeconii nomine proprie veniunt, exstant apud Ennodium, Opusc. 9. et 10. Et Diaconus quidem, qui hôc ritu defungitur, ipsemet ex una trianguli candela cereum accendit, illamque ad cereum inclinat, ad denotandum, ut aiunt, SS. Tradis consensum in Christi resurrectionem, ac praecipue Verbi, qui denuo animam corpori univit. Lumen vero sumitur ex novo igne, ante Aedis sacrae fores accenso ac benedicto, eôque lapide excussô; quod veritatis lumen a Redemptore, qui verus Ecclesiae angularis lapis est, trahatur. Antiquitus tamen ex lumine in feria 5. maioris hebdomadae conservato, accendebatur cereus; idque super candelabrum lapideum, formam columnae liabens: Cuiusmodi candelabra in antiquis quibusdam Galliae templis, Romaeque, etiamnum visuntur. Sed et praeter Cereum maiorem, deferebantur processionaliter in Sabbatho Sancto duo alii minores, ex maiori accensi, ad denotandum, Apostolos a Christo illuminatos, per totum mundum, claritudinem Euangelii diffudisse. Usque quo autem Cereus iste durare debeat, certi nil apud scriptores reperitur. Fratres Minores decreverunt A. C. 1263. accensionem hanc in Missis saltem sollennibus; usque ad Ascensionem, continuandam esse. Sac. Rit. Congregatio A. C. 1607. accendi iussit tribus Paschae diebus, in Sabbatho in Albis et in omnibus Dominicis, Missâ cantatâ, Vesperisque durantibus. Romae tamen per totam Paschae octavam accenditur atque in omnibus Dominicis, usque ad Ascensionem: quod sit incipiendo a Vesperis, et exstinguendo, in fine Euangelii diei Ascensionis. In Ecclesia vero galliae Turonensi, a Sabbatho S. remanet accensus usque ad secundas Paschales Vesperas, at in aliis diebus
Matutini, Missae et Vesperarum tantum tempore ardet. Porro soliti sunt Veteres in appensa ad Cereum tabella, annum currentem Creationis orbis et Incarnationis notare: hodieque Cistercienses annum incarnationis Epactae Indictionisque ineo observant, etc. Vide Macros Fratres in Hierolex. ut et infra aliquid in paschalis Epistola. Plura alia in hoc titulo vel tabella, quam Paschalem vocant, a Praecentore inscribi consuevisse, observat Car. du Fresne, ex Udalrico in Consuetudinibus Cluniac. l. 1. c. 14. et veterib. Consuetudinib. Floriacensis Coenobii c. I. exemplumque tale exhibet, et Regesto camerae Comput. Paris. Titulus Cerei Paschalis Capellae Regis Paris. scriptus in Pascha anno Dom. MCCCXXVII. Annus ab origine Mundi 6526. Annus ab Incarnat. Doinini 1327. Annus a Passione Domini 1294. Annus Indictionis 10. Annus Bissext. 3. Annus susceptionis sanctae Cornoae spineae 88. Annus susceptionis sanctae Crucis, Sanguinis Domini, Catenae cum magna parte sepulchri et vestimentorum infantiae, et quadamtabulae, quam tetigit facies Christi, et quodam frusto ligni sanctae Crucis et Sanguine, qui fluxit de imagine Christi percussâ, et cum lacte B. Mariae Virginis, et superiori parte capitis B. Foannis Baptistae, cum capitibus S. Clementis, S. Blasii et S. Simeoms, 87. Annus susceptionis
sacrosancti ferri et lanccae cum veste purpurea et arundine et spongia Domini, et cum linteo quo fuit praecinctus in Cena et cum Peplo B. Virginis et Virga Moysi, 79. Annus dedicationis Capellae, 87. Annus transitus S. Ludovici, 57 Annus canonizationis eiusdem, 29. Annus translationis capitis eiusdem, 20. Annus aetatis Caroli Regis praesentis, 32. Annus Regni eiusdem, 6. Annus Episcoptaus Hugonis Paris. Episc. 2. Porro sub anni finem alteri cedit, et cum cera virgine ac oleo, ut vocant, benedicto, miscetur, Ceremon. Sarc. l. 1. tit. 7. ut inde Agnus-Dei confiant. Ibidem.
Balsamus et munda cera cum Chrismatis unda
Conficiunt agnum, etc.
Qua de re vide supra in voce Agnus Dei, et plura hanc in rem apud Rivetum, Summae Controvers. Tracts. 2. quaest. 7. ubi primam Cerei Paschalis mentionem fieri Conciliô IV. Toletanô, saeculô VII. celebratô, docet. Eius emim Canon 8. sic habet, Lucerna et Cereus infra Vigilias, apud quasdam Ecclesias non benedicitur et a nobis cur benedicatur, inquirunt. Propter gloriosum enim noctis ipsius Sacramentum, hoc sollenniter benedicimus, ut sacrae resurrectionis Christi mysterium, quod tempore huius noctis votive advenit, benedictione sanctificati luminis incipiamus. Et quia haec observatio per multarum loca terrarum -- in Ecclesiis commendatur, dignum est propter unitatem pacis, ut in Galaecianis Ecclesiis conservetur. Sic ergo in ardente et singulis annis renovato cereo, Christi resurrectionem ostendere illis visum est, etc.
II.
CEREUS
candela ex cera, cuius, praeter alia, in nocturnis tenebris pellendis usum fuisse olim, supra diximus: unde hodieque bBelgis candelae etiam sebaceae Keerssen dicuntur. Innuit consuetudinem Romanam Plautus, Curculin. Act. 1. sc. 1. v. 9.
Tute tibi, puere, lautus luces cereum.
Et Martialis, l. 14. Epigr. 42.
Hic tibi nocturnos praestabit cereus ignes.
Quas etiam patrimi et matrimi pueri faces praeferebane, in nuptiis, haec Cerei fuerunt, iique numerô quini; cuius rei causam non unam adfert Plutarchus, Quaest. Rom. 3. ubi illos nominat πέντε λαμπάδας ἃς κηριώνας ὀνομάζουςιν, Quinque faces, quas Romani ipsi cereos vocant. In Ecclesia quoque Cereorum usus antiquis obtinuit temporibus; prius quidem, ad tenebras pellendas, quia, ut ex Plinii, Ep. 97. l. 10. constat, noctu potissimum, ad persequutionem effugiendam, coetus fiebant: postea vero lacuit, ut in sacris de die quoque veteri luminarium insisteretur consuetudini; quod multum culpabat in Ecclesia Occidentali Vigilantius, de quo vide B. Hieronymum, contra Vigilantium, c. 3. cui adde Isidorum, Origin. l. 7. c. 12. Alcuinum de divinis offic. c. de tonsura cler. et c. de celebratione Missae, Amalarium, l. 3. c. 18. Alios, et supra in voce Cerei. Porro et baptizandis Cereus solebat in manus dati: quam consuetudinem indicant Cyrillus sive Ioh. Hierosolymitanus, in Procatechum. et catech. 1. Mystagog. venant. Fortunatus Carm. l. 4. Gregor. turonens. Histor. l. 5. c. 11. Niceph. Callistus, l. 3. c. 37. et Sim. Metaphrastes in constantino M. Vix tamen sub hoc Caesare eam consuetudinem obtinuisse, censet Vossius; saltem apud neminem, qui Constantinô fuerit prior, invenitur. Interea mos vetus: ac luce illâ cerei
externâ significabatur interior animae illuminatio; a qua Baptisma dicebatur φωτισμὸς, illuminatio; baptizati item φωτιςθέντες, illuminati, vide Nazianzenum, Orat. de Bapt. cum Comm. Nicetae, Ivonem Carenutensem, Serm. de Sacramento Neophyt. Hug. Victorinum, de Sacram. c. 20. et Voss. l. de ritibus Baptismi. Quia vero cera conducebat tenebris pellendis; inde est, quod eâ quoque in Christianorum martyriis usus sit Nero. Nam molestâ eos tunicâ induebat, quae interius papyracea, foris cerea erat; qualis κηροχίτων dicitur Poetae veteri: uti Christiam ipsi ex eo vocati κηρίωνες, h. e. cerei. Nempe, quia hôc pactô ardentes noctu pro ceris erant, teste Tacitô, Annal. l. 15. c. 44. et Sulpitiô Seyverô, l. 2. c. 41. Papyrô autem, quae cerâ esset circumlita, indui consuevisse, indicat vetus interpres, ad illud Iuvenal. Sat. 1. v. 155.
Pone Tigillinum; taeda lucebis in illa,
Quâ stantes ardent, qui fixô gutture fumant.
Sic enim scribit: Tigillinum si laeseris, vivus ardebis, quemadmodum in Munere Neronis vivi arserunt, de quibus ille iusserat cereos fieri, ut lucerent spectatoribus, cum fixa essent illis guttura, ne se curvarent. Nero maleficos homines taedâ, et papyrô et cerâ supervestiebat, et sic ad ignem admoveri iubebat, ut arderent. Ubi per maleficos, Christianos intelligit: quô nomine quamvis iam Constantini temporibus dicebantur illi, qui exsecrandas artes Magicas exercebant, Lactant. iv. Institut. l. 2. c. 17. tamen Sacerdotes gent???es, maleficos vulgo traducebant Christianos: cum miracula illa, quae ab ipsis fierent divinâ virtute, nihil esse aliud dicerent, quam praestigias et artes exsecrabiles, etc. Vide Gerh. Ioh. Voss. de orig. et progressu, Idolol. l. 4. c. 92. etc. Hinc apud Scriptores medii aevi, Cereophala, in Actis Proconsul. sub Munatio Fel. apud Baronium, A. C. 303. num. 120. videntur esse candelabra, cereis instructa, quae posterior aetas fara et phara vocavit; quod Phari instar aedem lumine perfunderent. Porro quas pharos dicunt Latini, Galli Falots appell^runt, laternas nempe castrenses, quarum inventionem Manucli Imperatori Constantinopolitano Cinnamus tribuit. Sic Cereophalum erit, un falot de cire Gall. At Cereostata, candelabra, quae per se stant, vel in quibus cerei stant aut manibus deferuntur. Gregorius M. in Sacrament. Pontifex lotis manibus procedit cum 7. cereostatis ad Missam. De cuiusmodi candelabris intelligendus Bibliothecarius de Munific. Constantini M. apud Baron. A. C. 324. num. 64. Fecit autem candelabra ex auricalcho in pedibus decem, numerô quatuor argentô conclusa; cum sigillis argenteis, etc. Unde Cereostatarii, Acolythi, qui Cereostata in Ecclesiasticis processionibus aut ceremoniis deferunt, alias Ceroferarn. Petrus Diac. Chron. Casin. l. 4. c. 37. Baiulos, Cereostatarios, Stauroferos, Aquiliferos, etc. apud Car. du Fresne. Sunt autem Ceroferarii, Graece Κηριάπται et Κηροφόροι, proprie in eadem Ecclesia dicti olim, qui cereos deferebant in Ecclesiasticis ceremoniis, aut qui luminaria accendebant. Quod munus cum Acolythis potissimum incumberet, inde postmodum a Latinis Ceroferarii appellari coepêre. Unde, cum ordinatur Acolythus, inter alia, ab Archidiacono accipit ceroferarium (h. e. candelabrum) cum cereo, ut sciat, sed ad accendenda Ecclesiae luminaria mancipari, cum verbis: Accipite hoc gestatorium luminis, ut per illud valeatis adversariorum tenebras effugare, ut habetur apud Gregorium M. in libro Sacram. E' quibus liquet, Ceroferariorum munus etiam fuisse, cereos accendere in Ecclesia, uti dictum: cuiusmodi etiam fuit in Ecclesia Graeca Cerofororum, qui non κηροφόροι solum, sed et λαμπαδηφόροι Graecis dicuntur, etc. Vide Car. du Fresne Glossar. et Macrum Hierolex.
III.
CEREUS
vide infra Cerinus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • Cereus — repandus Systematik Kerneudikotyledonen Ordnung: Nelkenartige (Caryophyllales) …   Deutsch Wikipedia

  • Cereus — Voir aussi la page d homonymie Cereus (homonymie) Cereus …   Wikipédia en Français

  • cereus — ⇒CEREUS, CÉRÉUS, subst. masc. BOT. Nom scientifique du cierge. Les cereus plantaient des végétations honteuses, des polypiers énormes, maladies de cette terre trop chaude (ZOLA, La Faute de l Abbé Mouret, 1875, p. 1389). Orth. Gén. cereus; céréus …   Encyclopédie Universelle

  • céréus — ⇒CEREUS, CÉRÉUS, subst. masc. BOT. Nom scientifique du cierge. Les cereus plantaient des végétations honteuses, des polypiers énormes, maladies de cette terre trop chaude (ZOLA, La Faute de l Abbé Mouret, 1875, p. 1389). Orth. Gén. cereus; céréus …   Encyclopédie Universelle

  • Cereus — Ce re*us, n. [L., a wax candle, fr. cera wax. So named from the resemblance of one species to the columnar shape of a wax candle.] (Bot.) A genus of plants of the Cactus family. They are natives of America, from California to Chili. [1913… …   The Collaborative International Dictionary of English

  • cereus — cactus genus, 1730, from L. cereus waxen, waxy, from cera wax. So called from its shape, which suggests a candle …   Etymology dictionary

  • cereus — [sir′ē əs] n. [ModL < L, wax taper < cera, wax: so named from the shape of certain varieties] any of a genus (Cereus) of cactus, including a number of night blooming varieties of other genera, native to the SW U.S. and Mexico …   English World dictionary

  • Cerĕus [1] — Cerĕus (lat.), Wachslicht, Wachskerze; C. paschālis, im Mittelalter Wachskerze, in der Osternacht geweiht u. mit frisch gewecktem Feuer, nach Auslöschung aller Lichter, angezündet. Zum Theil noch …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Cerĕus [2] — Cerĕus (C. Mill. Haw., Fackeldistel), Pflanzengattung aus der Familie der Cacteae Cerastreae, sonst als Abtheilung zu Cactus gerechnet. Arten: sehr zahlreich; die bekanntesten sind unter Cactus (s.d.) aufgeführt; bemerkenswerth sind noch: C.… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Cerĕus — Mill. et Haw. (Fackeldistel, Schlangenfackeldistel, Säulenkaktus), Gattung der Kakteen, Gewächse mit aufrechten, durch Dickenwachstum zuweilen mächtigen, oft aber auch schmächtig bleibenden und dann mittels Haftwurzeln an Bäumen oder Felsen… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Cereus — Cerĕus Haw., Fackeldistel, Säulenkaktus, Pflanzengattg. der Kakteen, 5 6 m hohe Pflanzen mit säulenförmigen, borstigen oder stachligen Stämmen; Südamerika. Beliebte Zimmerpflanzen: C. grandiflōrus Haw. (Königin der Nacht), mit großen, abends… …   Kleines Konversations-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”